- 5 -

1305 (18. sierpnia) Norymberga.

Albert I. Habsburg, książę Austrii, król rzymski i niemiecki, w sprawie Księstwa Wrocławskiego.

— Nos Albertus dei gracia Romanorum rex semper augustus ad universorum notitiam tenore presencium volumus pervenire, quod super discordia, que inter nos ex una parte et illustrem quondam Wenceslaum Bohemie Polonieque regem ex altera vertebatur, dum advixit, cum eius filio illustri Wenceslao Bohemie Polonieque rege avunculo et principe nostro charissimo concordie, quam cum eo cunctis diebus vite nostre servare bona fide promittimus, devenimus unionem. — — — Promittimus insuper super terris hominibus bonis et iuribus terre Vratislaviensis stare dictis et ordinationibus spectabilium virorum Bertoldi comitis de Henneberg et Burkhardi burggravii de Magdeburg per nos et predictum Wenceslaum Bohemie et Polonie regem avunculum nostrum ad hoc concorditer electorum.
Datum apud Nürnberg XV Calendas Septembris indictione III aº domini 1305 regni vero nostri aº octavo.

Lehns- und Besitzurkunden Schlesiens und seine einzelne Fürstenthümer im Mittelalter. Herausgegeben von Dr. C. Grünhagen und Dr. H. Markgraf. Erster Theil. Leipzig 1881.